monumenta.ch > Plinius > sectio 156

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 156
{XCIX} In promisso herbarum mirabilium occurrit aliqua dicere et de magicis. quae enim mirabiliores? primi eas in nostro orbe celebravere Pythagoras atque Democritus, consectati Magos. Coracesia et calicia Pythagoras aquam glaciari tradit, quarum mentionem apud alios non reperio, nec apud eum alia de his.